348
pientie et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie etpietatis et spiritus timoris Domini' (ls. 11,2,3). Quodlibet horum donorumseptimum dici potest, id est unum ex Septem. A simili quelibet personain sancta Trinitate catholice tertia dicitur, quasi ex tribus una. Sicbeata ista, quam omnipotens Deus ab eterno predestinavit et elegit, 6ut in eius anima per septiformem gratiam sui Spiritus requiesceret,competenter satis Elyzabeth, id est 'Dei mei septima' appellata est.Dei mei, inquii, septima. Notate, quod non simpliciter 'Dei septima',sed 'Dei mei', pronomen addens possessivum, quia, cum dominus Deussit omnium deus per creationem, non tarnen deus omnium est per 10receptionem, cultum et devotionem, sed tantum bonorum, unde sepeDavid dicit in psalmo „Deus, Deus meus", per hoc illum ostendensdeum omnium per conditionem, sed fidelium tantum, ut iam dictumest, per cultum et devotionem. — Interpretatur etiam Elyzabeth 'Dei mei6aturitas' l ). Et hec nominis interpretatio Uli realis fuit virtutibus i&eius congruens. Nam Deum operibus m.isericordie, sicut in sequentibusdicetur, ipsa 6aturavit, pauperibus et indigentibus, qui 'membra Chri-sti' (1. Cor. 6, 15) sunt, tribuens victum, vestitum et hospitium. Quamet Deus multipliciter saturaivit, hoc est spiritualiter, doctrinaliter etsacramentaliter. Gratia Dei cibus est, animam reficiens et confortans, 20panem habens divine contemplationis et vinum devotionis; vox Deianimam saturantis est: 'Commedite, amici, et inebriamini, karissimi'(Cant. 5,1). Panem divine contemplationis, quam habundanter etiamusque ad ebrietatem potaverit, ipsa sola scire potuit, que gustavit, etDeus, qui esurientem atque sitientem utroque dono saturavit. Cibo 25doctrinali, hoc est verbo predicationis, que in simplici littera potusest et in mystico intellectu cibus, sie ardenter usa est, ut tnagistrumConradum de Marburg ceterosque predicatores Christi pedi-bus suis, tamquam famelica, ad diversas atque remotas stationes se-queretur. Hoc cibo sine ifastidio usa est, sciens scriptum: 'Beati, qui 30audiunt venbum Dei et custodiunt illud' (Luc. 11,28). Item: 'Non insolo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit' etc. (Matth.4, 4). Unde, fratres, quia verbum Dei vita anime est, libenter, frequen-ter et utiliter audiendum est. Utiliter verbum Dei audit, qui cordeaudita retinet et opere adimplet. Quod beata Elyzabeth fecisse credi- 3&tur. Cibo vero sacramentali, id est corpore et sanguine Christi, tantotimore et caritatis ardore saturari meruit, ut non solum sacramentumore, sed et ipsam rem sacramenti, id est gratiam spirituailem, in suaanima semper suseiperet. Intellexerat enim Salvatorem dixisse: 'Caromea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat car- <cnem meam et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo' (Joh.6,56,57). Propter quod ilibenter et frequenter communicare studuit,
4 cotholice A. — 8 inquid septima A. — 10 creacionem et non A.— 22 suturantis A.
J ) Vgl. oben S. 347 Anm. 2.