349
cum timore tarnen [et] reverentia tanto sacramento se indignam re-putans. Quia Elyzabeth secundum quod superius dictum est vocataest, videamus, qualiter ipso septenario gratie spiritualis ab ipsa usaSit infantia.
5 (3). Guda 1 ) virgo religiosa, que, cum esset circiter quinque anno-
rum, adiuncta fuit beate Elyzabeth in quarto etatis sue anno, requisitapost mortem illius de vita et conversatione eius, iurata dixit, quod ipsabeata Elyzabeth ab infantia sua religioni studeret, necnon et omnesactiones suas in Deum dirigens tarn in rebus ludicris quam etiam ee-
10 riosis. Cum enim esset quinquennis et litteras omnino ignoraret, pro-volvit se frequenter ante altare, expandens coram se psalterium tamquamorans et ex bone indolis presagio frequenter genuflexiones in secreto fa-ciebat, multis modis captans oportunitatem caute et sine verecundiaintrandi in capellam, que intrapalatium regale positaerat. Cum enim ab
15 ancillis observaretur, sub specie ludi, quasi aliquam puellarum raperevellet, versus ecolesiam currebat, et limen illius transsiliens flexis geni-bus et expansis manibus coram altari orationi instabat, ore pavimento
adherens. Que aliam excogitans viam adeundi capellam, more cuiusdam
ludi in uno pede saltans, puellulas versus capellam fugabat et, quando
20 sub hac ymagine ludi intrare non poterat, saltem limina et parietes
ecclesie deosculabatur. Qui Iohannem Baptistam in utero
sanctificavit, tribuens nondum nato, ut Christum Dei sapientiam adesse
sentiret (Luc. 1, 41), 'et intellectum dat parvulis' (Ps. 118, 130),
sicut exemplum habemus de Cyrico puerulo 2 ), huic parvule Ely-
25 zabeth in etate quinquenni celestia sapere et intelligere concessit. Cum
enim septem sint dona Spiritus sancti 3 ), duo superiora ex illis, id est
Spiritus sapientie et intellectus,pertinent ad contemplativam vitam, reliqua
vero quinque, id est Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientie et pie-
tatis et spiritus timoris Domini, ad vitam pertinent activam. Timor
30 Domini docet nos declinare a malo, pietas docet bonum facere, scientia
inter bonum et malum discernere, fortitudo in bono consistere, con-
silium discretionem in omnibus servare. Intellectus vero et sapientia
1 et fehlt A. — 5 annos A.
J ) Hier beginnt die Anlehnung an Caesarius' Quelle, die kürzereFassung der 'Dicta quattuor ancillarum' bei Huyskens, QuellenstudienS. 112 (810). Auf die Buchausgabe dieser Arbeit wird zu Beginn der ein-zelnen Abschnitte verwiesen. Die Seiten des Abdrucks im Histori-schen Jahrbuch 28 (1907) sind in Klammern hinzugefügt. Die wört-lichen Entlehnungen sind durch Kleindruck kenntlich gemacht.
2 ) Vgl. die legendenhafte Passio Cyrici et Iulittae (Acta sanctorumIunii III, 28 ff.) oder deren Bearbeitung durch Hucbald von St. Amand(Migne, Patr. Lat. 132, Sp. 851 ff.).
3 ) Vgl. oben S. 347, 30.