Druckschrift 
3 (1937) Die beiden ersten Bücher der Libri VIII miraculorum. Leben, Leiden und Wunder des heiligen Engelbert, Erzbischofs von Köln. Die Schriften über die heilige Elisabeth von Thüringen
Entstehung
Seite
54
URN (Seite)
  
Einzelbild herunterladen
 

54

Quod ipsam demonibus auferat scientiam inducatque ignorantiamet astutiam eludat, uno, quod michi a quodam litterato viro relatumest, ostendam exemplo.

2 9. De homine mala cogitante, cui dyabolus in f i -gura viatoris socius totius itineris factus est et epost confessionem evanuit.

Homo aliquis per viam transiens malas cepit habere cogitationes,in quibus tarn vehementer cepit delectari, ut accedcnte consensu interi-ori, qualiter illas in opere perficeret, mente tractaret. Dyabolus vero,quia valde astutus est, cum consideraret in facie, quid volveret in corde, 10sub specie viatoris ee illi coniunxit. Quem cum per totum iter intussuggestione, foris locutione ad peccandum inflammaret, contigit, utad ecclesiam in via positam simul devenirent. Homo vero orationisgratia intravit, dyabolus autem lassitudine simulata foris iuxta hostiumresedit. Fidelibus passim accedentibus ad sacerdotem propter confes- issionem, eo quod tempus quadragesimale esset*), ait prefatus homointra se: "Miser, ex quo copiam habes sacerdotis, munda conscientiamtuam; forte propter hoc Deus direxit te ad ecclesiam istam". Quidplura? Confessus est et egressus dicebat dyabolo: "Surge, f rater,eamus". Cui cum responderet: "Nondum ibo, quia socium itineris mei, 20qui ante hpram ecclesiam istam ingressus est, hie prestolor", subiunxitille: "Ego sum". Et dyabolus: "Nequaquam; ille, qui socius michiexstitit, talis ac talis est", vultum et habitum eius diligenter exprimens,"te enim non agnosco, quia vultus tuus et habitus valde dissimilis estilli". Hec dicente dyabolo, homo verba eius admirans, ut fieri solet, 25se signavit, et ex oculis eius ille mox evanuit.

Ecce! hie manifeste habemus exemplum, quod dyabolus non solumeulpam, sed et confitentis personam post confessionem ignoret. De hoc

1 Quod ipsis lc. 2 elidat Ib. 2 b; allidit lc. litt, et religiosoviro la. 7 H. quidam per 1 b. 2a. b. 8 acc. sensu Ib. 10 qui v.la. quod volv. la; quid vellet lc; quid lateret 2a. b. 12 ad pecca-tum inflaret 2a. b. 13 vero causa devocionis eam intr. 2 b. 15 rece-dit 2 b. Fid. vero ibi (ibidem 2a) peccata sua confitentibus, quia t.quadragesime erat 2a. b. pro confessione Ib. 17 habeas cop. / b.

munda animam tuam la. 18 hoc ipsum Deus lc. direxerit Ib.

19 dicebatque diab. socio suo 2a. b. 20 Nunquam ibo Ib. it. meiexspecto, qui a. h. istam intravit eccl. Subiungit 2a. b. 21 subiungebatla. 23 talis aut t. erat 2a. b. exprim. et dicens, te 2a. b. 24 nonnosco (cognosco 2a), quis sis aut unde sis, quia 2a. b. 26 signavit sesigno sanete crucis et ex 2a. b- oc. illius ille statim ev. la; oc. sociuseius mox ev. 2a. b. 27 Ecce bis 55,2 exempla fe-hlt 2b. manifestumla. habui Ib. 28 De hoc bis 55,5 integra fehlt lc.

I, 29. Vgl. Herbert, Cat. of romances III, 542,6. 551, 142. 604,7.649,17. Scala celi des Job. Gobii iunior f. 43r. Klapper, Exempla Nr. 57(Quelle: Annulus cap. 14); Erzählungen des Mittelalters Nr. 122.

x ) Vgl. Koeniger, Die Beicht nach Cäsarius von Heisterbach S. 56 f.