154
EPILOGUS.
Fecitque Dominus nocte illa, ut postulaverat Gideon et fuit sic-citas in solo vellere et ros coeli in omni terra. Vult ergo autorsic dicere: Sicut Deus rore coeli implevit primum vellus Gideoniset deinde terram siccam, quod eodem modo intellectum suumsiceum et aridum perfuderit rore coelesti ad hoc opus per-ficiendum pro junioribus clericulis musicam discere volentibus,quorum intellectus per scientiam hujus libri, si fuerint in eostudiosi, a rore coelesti perfundentur.
Ignoscant. Hic supplicat autor omnibus hunc librum au-dientibus, ut grata habeant singula in eo conscripta et sibi igno-scant, si qua minus bene posuit. Sed quia scribit Salomonecclesiastes primo capitulo „perversi difficile corriguntur et stul-torum infinitus est numerus“, ideo subjungit autor in litera,quod vix aliquis poterit facere aliqua bona ad laudem Dei veletiam hominum, nisi etiam ab aliquibus nequam et perversisdetrahatur sibi. Ideo etiam submittit se detractioni perverso-rum, annectens undecim historias veteris Testamenti, in quibusevidenter demonstatur, quod pluribus evenerunt mala proptereorum bona opera.
Sicut Adam. Legitur Geneseos capitulo IV: Factum est au-tem post multos dies, ut Cain offerret de fructibus terrae muneraDomino, Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et adipi-bus eorum et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. AdCain autem et ad munera ejus non respexit, quia vilem tulit ob-lationem. Iratusque est Cain vehementer dixitque ad Abel fra-trem suum „egrediamur foras in agrum“, cumque essent in agro,consurrexit Cain adversus Abel [187] fratrem suum et interfeciteum. Sic adhuc multi nequam Christianos suos bona et lauda-bilia opera facientes, si non gladio, tamen lingua occidunt vipe-rea et venenosa. Idem applica ad subscriptas historias.
Tradit et in mortem. Legitur in libro Judicum capitulo sede-cimo, quod Dalila uxor Samsonis ducis et gigantis fortissimicontinue instabat omni, qua poterat, precum instantia ipsi Sam-soni, ut enarraret sibi, in quo esset sua fortitudo. Et ille amicarelatione dixit ei, quod crinibus capitis sui, quod nunquam fuitrasum. Ipsa comperta vertice, cum una dierum dormivisset ingremio suo, vocavit tonsorem secrete jubens illum radere omnescrines Samsonis et cum hoc vocavit inimicos Samsonis, qui late-