quoniā quicquid uiget moueturqꝫ ꝑ ſe ſemper: nec uideri aut tangi poteſt: ęternū ſit neceſſe eſt. Quid autē ſit anima: nondū interphiloſophos conuenit: nec unꝗͣ fortaſſe cōueniet. Et alij ſanguinēeſſe dixerūt: alij ignem: alij uentū unde anima uel animus nomenaccepit: quod grece uentus. αυεμοσ. dicit̉: nec illorū tamen ꝗſ qͣdixiſſe aliꝗd uidet̉. Non enī ſi anima ſanguine: aut ꝑ uulnus effuſo: aut febriū calore conſumpto uidet̉ extingui: continuo in ma-teria ſanguinis animę ratio ponenda eſt ueluti ſi ueniant in qͣſtionem: lumen quo utimur quid ſit. & reſpondeat̉: oleum eſſe: quoniam conſūpto illo: lumen extinguit̉: cum ſint utiqꝫ diuerſa: ſedalteꝝ ſit alterius alimētū. Videt̉ ergo anima ſimilis eſſe lumini:quę non ipſa ſit ſanguis: ſed humore ſanguinis alitur: ut lumenoleo. Qui autē ignē putauerūt: hoc uſi ſūt argumēto: ꝙ pręſenteanima corpus caleat: recedēte frigeſcat. Sed ignis & ſenſu indiget& ui & tactu comburit. Anima uero & ſenſuaucta eſt: & uiderinō poteſt: & nō adurit. Vnde apparet animā neſcio ꝗd eſſe deoſimilē. At illi qui uentū putant: hoc fallunt̉: ꝙ ex aere ſpirituꝫ du-centes uiuere uidemur. Varro itaqꝫ diffinit. Anima eſt aer conce-ptus ore deferuefactus in pulmone: temperatus in corde: diffuſusin corpꝰ. Hęc apertiſſime falſa ſūt. neqꝫ enī tā obſcurā nobis huiꝰmodi rerū dico eſſe rationē: ut ne hoc quidem intelligmus: quidueruꝫ eſſe non poſſit. An ſi mihi quis dixerit ęneum eſſe cęlumaut uitreū (ut Empedocles ait aerem) glaciatū: ſtatim ne aſſentiarquia celum ex qua materia ſit ignorem? Sicut enim hoc neſcio: itaillud ſcio. Anima ergo non eſt aer ore conceptus: quia multo pͥusgignitur anima: ꝗͣ concipi aer non poſſit. Non enim poſt partuminſinuatur in corpus: ut quibuſdaꝫ philoſophis uidetur: ſed poſtcōceptum protinus cum foetum in utero neceſſitas diuina formauit: ꝗa adeo uiuit intra uiſcera genitricis: ut & incremēto augeat̉:& crebris pulſibus geſtiat emicare. Deniqꝫ abortum fieri neceſſeeſt: ſi fuerit animal intus extinctum. Cęterę diffinitiōis partes eoſpectant: ut illis nouē menſibus quibus in utero fuimus: mortuifuiſſe uideamur. Nulla ergo ex his tribus uera ſententia eſt. Nectamen in tantū falſos eſſe dicendum eſt: qui hęc ſenſerūt: ut oīnonihil dixerint. Nam & ſanguine ſimul & calore & ſpiritu uiui-mus. Sed cum conſtet anima in corpore his oībus adunatis nō expreſſerūt ꝓprie quid eſſet: quia tam non poteſt exprimi ꝗͣ uideri.
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten