Druckschrift 
Opera
Einzelbild herunterladen
 

Capitulum. xxiij. Quo tempore uanę ſuperſtitiones: quibus ſub auctoribus.Vnc qm̄ uanarū ſuꝑſtitionū originē deprehēdimus: ſuꝑeſt ut etiā tēpora colligamus: per quę fuerint illi: quoꝝ memoria colit̉. Theophilus in libro de temporibus ad Auctholicum ſcripto ait in hiſtoria ſua Tallum dicere: Belus quem babyloni & aſſyri colūt autiquior troiano bello fuiſſe inueniaturCCC. xxij. annis: Belū aūt Saturno ęqualē fuiſſe: & utrūqꝫ unotēpore adoleuiſſe. Quod adeo uerū eſt: ut ratione ipſa colligipoſſit. Nam & Agamemnon qui geſſit bellum troicum: Iouisabnepos fuit: & Achilles Aiaxqꝫ ꝓnepotes: & Vlixes eodē gradu ꝓximus. Priamus quidem longa ſerie: ſed auctores quidamtradunt Dardanū & Iaſiū Corynthi filios fuiſſe: Iouis. Necenim ſi ita fuiſſet: ad uſus impudicos Ganymedē pronepotemſuū habere potuiſſꝫ. Itaqꝫ parētibus illoꝝ: quos ſupra nomīaui:ſi cōgruenter annos diuidas. numerus cōſentiet. Ab excidio autem Troianę urbis colligunt̉ anni mille quadringēti ſeptuaginta. Ex hac temporum ratione manifeſtum eſt ante annos amplius ꝗͣ mille octingentos natum eſſe Saturnuꝫ: qui & ſator omnium deorum fuit. Non ergo iſti glorientur ſacrorū uetuſtate:quorum & origo & ratio & tēpora deprehēſa ſunt. Reſtant adhuc aliqua quę ad arguendas religiones falſas plurimū ualeant:ſed iam finem facere libro decreui: ne modū excedat. Ea eniꝫ plenius ſunt exequenda: ut omnibus refutatis quę ueritati uidenturobſtare: ut homines qui bonoꝝ ignorātia uagant̉ incerti: ad religionem uerā poſſumus imbuere. Primus aūt ſapiētię gradꝰ eſtfalſa intelligere. Secundus uera cognoſcere. Ergo apud queꝫ hęcprima inſtitutio noſtra ꝓfecerit: qua falſa deteximus: excitabit̉ad ueri cognitionem: quia nulla eſt homini iocūdior uoluptas& erit iam ſapiētia cęleſtis diſciplinę dignus: quarę ad cogno-ſcenda cętera libens ac paratus acceſſerit.L. Coelij Lactancij firmiani diuinaꝝ inſtitutionū aduerſus gentes liber de origine erroris ad Cōſtantinū imperatorē. rationis obliuio: & ignorātia ſui: facit homines ingratosueri dei: qui colitur in aduerſis & in ꝓſperitate cōtēnit̉. Ca. i.