c Onſeruanda eſt igitur humanitas: ſi homines recte uelimusdici. Id autem ipſum cōſeruare humanitatē: quid aliud eſtꝗͣ diligere hominē: ꝗa homo ſit: & id qd̓ nos ſumus; Diſcordi-igit̉ atqꝫ diſſenſio non eſt ſecūdū homīs rōem. Verūqꝫ eſt illudCiceronis quod ait homiuē naturę obedientē homini nocere nōpoſſe. Ergo ſi nocere homini cōtra naturam eſt: prodeſſe igiturhomini ſecundū naturam ſit neceſſe eſt. Quod qui non facit hominis ſe appellatione deſpoliat: quia humanitatis officiuꝫ eſt: neceſſitati hominis ac periculo ſubuenire. Quęro igitur ab his: quiflecti ac miſereri non putant eſſe ſapientis: ſi homo ab aliqua beſtia cōprehenſus auxilium ſibi armati hominis imploret: utrū neſuccurrendū putent an minime? Non ſunt tam imprudētes ut negent fieri oportere: quod flagitat: quod expoſcit humanitas. Iteꝫſi aliquis circūueniatur igni: ruina opprimatur: mergat̉ mari: flumine rapiatur: num putent homīs eſſe non auxiliari? Non ſunt ipſi homīes ſi putēt. Nemo enim pōt eiuſmodi periculis non eſſeſubiectus: immo uero & homīs & fortis uiri eſſe dicent ſeruareperiturū. Si ergo in eiuſmodi caſibus qui periculum uitę hominiafferunt: ſuccurrere humanitatis eſſe concedūt. Quid cauſę eſt ſihomo eſuriat: ſitiat: algeat: ſuccurrēdum eſſe non putent̉? Quęcum ſint paria natura cum illis caſibus fortuitis: & unam eādēqꝫhumanitatē deſiderent: tamen illa diſcernunt: quia non re ipſa uera: ſed utilitate pręſenti omnia metiuntur. Illos .n. quos periculoſurripiunt: ſperant ſibi gratiam relaturos. Egentes autē: ꝗa nō ſperant: perire arbitrantur ꝗcquid eiuſmodi hominibus impertiāt.Hinc eſt illa Plauti deteſtanda ſententia. Male meretur qui mendico dat quod edat. nam & illud quod dat perit: & illi ꝓduciuitam ad miſeriam. At enim poeta fortaſſe ꝓ ꝑſona locutus eſt.Quid Marcus Tullius in ſuis officialibus libris: nonne hoc ideꝫperſuadet: non eſſe omnino largiendū: Sic. n. dixit. Largitio quęfit ex re familiari: fontē ipſum benignitatis exhaurit: ita benignitas benignitate tollitur. Qua cū in plures uſus ſis: eo minus ī multos uti poſſis. Et idē paulo poſt. Quid aūt eſt ſtultiꝰ ꝗͣ qd̓ libēterfacias curare: ut id diutius facere nō poſſis: videlicet ꝓfeſſor ſapiētię refrenat homines ab humanitate: monetqꝫ ut rem familiaremdiligenter cuſtodiant: malintqꝫ arcam ꝗͣ iuſtitiam cōſeruare. Qd̓cum intelligeret inhumanum eſſe ac nefarium: mox alio capite
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten