Druckschrift 
Commentaria in Porphyrium, Aristotelem et Gilbertum Porretanum secundum viam Albertistarum
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Guiberti porritani.

generaliſſime diſtincta Maior patet. quia effectus ꝓprij coordinant̉ ſub ſuis cauſis. qͣlis eſt igitur diuerſitasprincipioꝝ ſubiecrum conſtiruentiū. talis etiam erit accidentium ſubiectum ꝯſequentiumalias non eſſet adequatio cauſe ⁊ effectus.Minor probatur. quia forma eſt principiuꝫactionis exquo forma habet duplicem rationem principiandi. cum ſit eſſe ⁊ agere actus īmi ⁊ ſecundi. Principium eſſe per ſuam eſſentiam. Principium vero agere per naturalē potentiam. ſubſtantia enim compoſita non conuertitur ad agendum extra ſe. niſi per potentiāſue eſſentie ſuꝑadditam. alias actio rei createnon deſtrueret eius ſimplicitatem. ⁊ poſſet aliquid citra primum agere per ſuam eſſentiam.Priuatio vero eſt principium motus. exquoeſt terminus a quo. materiale vero eius quodeſt potentia formalis ẜm ꝙ fluit ad perfectioneꝫ ⁊ finalem eius actum eſt motus. iuxta philoſophum primo peri hermenias dicentē. forme eſt agere. materie vero pati. Hec auteꝫ triaprincipia vnita in compoſito per vnam formātotius ſunt principia accidentium iſtoꝝ coeſſentialiter ordinatoꝝ Dicitur autem vnita incompoſito. quia ipſa ſeorſum accepta non pͥncipiant iſta accidentia. exquo omne accidensſequitur totum compoſitum Concluſio ſequitur ex premiſſis. Et poteſt amplius ſic oſtēdi. quia motus qui ẜm formalem ſubſtantiāfluxus in ſe neutraliter acceptam dicitur motus. prout effluit tranſitiue ab agente vocaturactio. ⁊ vt influitur tranſitiue paſſo. vocaturpaſſio. ſicut igitur ratio formalis fluxus ⁊ effectiua effluxus. ⁊ materialis influxus diſtinguuntur cauſaliter. ſic motus actio ⁊ paſſio diſtinguuntur quidditatiue ⁊ eſſentialiter. ſiuere ⁊ ratione. Exquo actio formaliter eſt in agēte. paſſio in patiente. ⁊ motus in mobili. licetmaterialiter conueniant. quo modo dicit Gilbertus ꝙ omnis actio in motu eſt. ⁊ omīs motus in actione. Ad obiecta in oppoſitum.Ad primum eſt dicendum ẜm dominum Albertum. ꝙ non eſt ſimile de via ab Athenis adthebas. ⁊ econtra. ⁊ de actione ⁊ paſſione. quiaactio eſt ſubiectiue in agente. ⁊ paſſio in patiēte. ſed via que eſt a thebis ad athenas. ⁊ econtra nec eſt in thebis. nec in athenis vt in ſubiecto. ſed eſt media ab vno termino in alium realiter protenſa. Etiam via que eſt inter duosterminos manet ſimpl̓r eadē nihil habens diuerſum niſi terminos. motus autem ẜm for-

mam non manet idem ſicut ẜm aliam formaꝫmutatur id quod denigratur. ⁊ id quod dealbatur. Et ſimiliter ẜm aliam formaꝫ eſt agēscōparatum ad patiens ⁊ econtra. Ad ſecūdum reſpondet Albertus. ꝙ motus non ē vnanatura ⁊ forma mouentis ⁊ moti agentis ⁊ patientis. quia vt eſt agentis ⁊ mouentis ſic eſtactus perfectus. ⁊ vt eſt patientis ⁊ mobilis.ſic eſt actus imꝑfectus. ⁊ quia non eſt vna ratio vtriuſqꝫ. ideo non poſſunt eſſe actio ⁊ paſſio vnum predicamentuꝫ. Conceſſo etiam ꝙmotus ſit actus mouentis ⁊ mobilis. nonſequitur ꝙ actio ſit paſſio. quia motus nec eſtactio nec paſſio ſed eſt forma fluens ab eſſe imperfecto ad eſſe perfectum. ⁊ per hoc differt abactione ⁊ paſſione. quia motus ꝓpter priuatiuam forme fluentis intermedie indifferentiaꝫ non eſt in vno predicamento. ſed eſt poſtpredicamentū quod dicit coordinatōem plurium ad genus vnum non reducibilium. ſedad plura. vt dictum eſt in poſtpredicamentis Ad terccium dicendum eſt. qͣꝫuis actio ⁊paſſio in forma conueniant. non tamen ſequitur propter hoc ꝙ actio ſit paſſio. quia talisforma abſolute non eſt paſſio vel actio formaliter. ſed actio formaliter eſt impreſſio vel influxio illiꝰ forme ab agente in paſſum. Et paſſio formaliter eſt receptio. ⁊ continua illa affectio qua afficitur paries recipiendo talem formā ab agente. cum igit̉ impreſſio non ſit formaliter receptio. ideo actio non eſt formaliterpaſſio. Quod autē dicit Albertus. forma queeſt actus agentis eſt paſſio intelligendum eſtmaterialiter quo mō dicit philoſophus tertio phiſicoꝝ ꝙ actō ⁊ paſſio ſunt vnus motuset non formaliter. quoniā formaliter illa forma nec eſt actio nec paſſio. quia non denominat aliquid formaliter agere vel pati. Adquartum eſt dicendū ꝙ non eſt ibi locus a cōiugatis. ſed debet inferri. ergo motus eſt actusvel motio eſt actio. ⁊ hoc verum eſt vt oſtendit philoſophus tercio phiſicoꝝ Ad qͣntum dicendum eſt alteratio capitur dupliciter. Uno modo dicitur qualitas fluens ſeu ꝓcedens a priuatione ad actum. ⁊ ſic alteratioeſt motus ⁊ non eſt actio. ſed potius eſt actusvt dicit philoſophus. ꝙ alteratio eſt actus alterabilis. ⁊ motus actus entis in potentia ẜmꝙ in potentia. Alio modo dicitur alteratio cōparatio agentis ad patiens. ſicut imprimentis ſibi qualitatem. ⁊ ſic eſt actio vt probat argumentum predictum. ⁊ hoc modo eſt motio