Druckschrift 
Zur subjektlosen Konstruktion im Altfranzoesischen
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

VITA.

Natus sum Carolus Christophorus Gebhardt in vico cui nomenest Kleinschmalkalden, die XXVil. m. Januarii a. h. s. LXVIII, patreHenrico, quem morte mihi ereptum lugeo, matre Catharina e genteJungkurth, quam superstitem esse gaudeo. Fidei addictus sumevangelicae. Inde ab ineunte vere a. LXXIX scholam quam vocantlatinam Halensem, cuius semper retinebo grato animo memoriam,frequentavi usque ad m. Sept. a. LXXXV. Testimonium maturi-tatis adeptus duce Alma Matre Halensi studia exercui theologicaet philologica eaque spectantia imprimis ad linguas semiticas. Do-cuerunt me professores Baethgen, Beyschlag, E. Erdmann, Ewald,Gosche, Haym, Jacobi, Kaehler, Kautzsch, Koestlin, Mueller, Riehm,Schlottmann; Stumpf, Thorbecke. Quibus omnibus gratiam habeo,imprimis manibus Henrici Thorbecke. Seminariis atque exerci-tationibus litterariis ut interessem benigne mihi permiserunt proff.Schlottmann et Kautzsch. Civis academiae fui usque ad m. Mart,a. LXXXIX.

Vi maiore litterarum studio per quattuor annos ereptus verea. XCIII denuo civitati academicae Halensi adscriptus per duosannos scholas audivi de linguis recentibus habitas a viris doctissimisHeuckenkamp, Simon, Suchier, Thistlethwaite, Wagner, Wiese.Benevolentia virorum illustrissimorum Suchier, Wagner, Wiese,Thistlethwaite factum est, ut seminarii romanici atque angliciexercitationibus interesse mihi liceret. His omnibus optime de memeritis, praecipue prof. Suchier, gratiam habeo semperque habebo.