METAMORPHOSEON LIB. XV. 365
Priamides Helenus flenti dubioque salutisdixerat Aeneae, quum res Troiana labaret :
Nate dea, si nota satis praesagia nostraementis liabes; non tota cadet, te sospite, Troia. 440Flamma tibi ferruraque dabunt iter. Ibis, et unaPergama rapta feres, donec Troiaeque tibiqueexternum patrio contingat amicius arvum.
Urbem etiam cerno Phrygios debere nepotes,quanta nec est, nec erit, nec visa prioribus annis. 445Hane alii proceres per saecula longa potentem,sed dominam rerum de sanguine natus Iuliefficiet: quo, quum tellus erit usa, fruenturaethereae sedes, ooelumque erit exitus illi.
Haec Ilelenum cecinisse Penatigero Aeneae, 450
mente memor refero, cognataque moenia laetorcrescere; et utiliter Plirygibus vicisse Pelasgos.j Ne tarnen, oblilis ad metam tendere, longe
exspatiemur equis; coelum, et quodeunque sub
illo est,
immutat formas, tellusque, et quidquid in illa est. 455Nos quoque pars rnundi, (quoniam non Corpora
solum,
verum etiam volucres animae sumus, inque ferinaspossumusirodomos,pecudumque in pectoracondi,)Corpora, quae possunt animas habuisse parentum,autfratrum, aut aliquo iunotorum foedere nobis, 4C0aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus;
I neve Thyesteis cumulemus viscera mensis.
I Quam male consuescit, quam se parat ille cruoriyß impius liumano, vituli qui guttura cultro; rumpit, et immotas praebet mugitibus aures? 465i aut qui vagitus similes puerilibus hoedum| edentem iugulare potest; aut alite vesci,