METAMORPIIOSEON LIB. XIV. 349
clauserat Iliades. Unam tarnen ipsa reclusitneo strepitum verso Saturnia cardine fecit.
Sola Venus portae cecidisse repagula sensit:et clausura fuit; nisi quod rescindere numquamdis licet acta deüm. Iano loca iuncta tenebant 785Naides Ausoniae, gelido rorantia fonte: '
has rogat auxilium: nec Nymphae iusta petentemsustinuere deam: venasque et flumina fontiselicuere sui. Nondum tarnen invia Ianiora patentis erant, neo iter praecluserat unda. 790Lurida supponunt fecundo sulfura fonti,incenduntque cavas fumante bitumine venas.
Viribus bis aliisquo vapor penetravit ad imafontis: et Alpino modo quae certare rigoriaudebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis. 795
Flammifera gemini fumant adspergine postes:portaque, nequidquam rigidis permissa Sabinis,fonte fuit praestructa novo, dum Martius armaindueret miles. Quae postquam Romulus ultroobtulit, et strata est tellus Romana Sabinis 800
corporibus, strata estque suis; generique cruoremsanguine cum soceri permiseuit impius ensis:pace tarnen sisti bellum, nec in ultima ferrodecertare plaoet; Tatiumque accedere regno.
Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, 805Romule, iura dabas; posita quum casside Mavorstalibus adfatur divumque hominumque parentem :Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magnores Romana valet, nec praeside pendet ab uno,praemia, quae promissa mihi dignoque nepoti, 810solvere, et ablatum terris.imponere coelo.
Tu mihi concilio quondam praesente deorum,
(nam memoro, memorique animo pia verba notavi,)