Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
330
Einzelbild herunterladen
 

330

P. OVIDII NASON1S

175 vcnit, et, ut lumen iam nunc vitale relinquam,nt tumulo aut certe neu illa condar in alvo.

Quid mihi tune animi, nisi si timor abstulit omnemsensum animumque, fuit: quum vos petere alta

relictus

aequora conspexi? Volui inclamare; sed hosti1 80 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixispaene rati noeuit. Vidi, quum monle revulsumimmanem scopulum medias permisit in undas.

Vidi iterum, veluti tormenti viribus acta,vasta giganteo iaculantem saxa lacerto:

185 et, ne deprimeret fluctusve lapisve carinam,pertimui; iam me non esse oblitus in illa.

Ut vero fuga vos ab acerba morte removit,ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam,praetentalque manu silvas; et luminis orbus190 rupibus incursat: foedataque braohia tabo

in mare protendens, gentem exsecratur Achivam :atque ait: 0 si quis referat mihi Casus Ulixen,aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,viscera cuius edam, cuius viventia dextra195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundetguttur, et elisi trepident sub dentibus artus;quam nullum, aut leve sit damnum mihi lucis

ademtae!

Haec et plura ferox. Me luridus occupat horror,spectantem vultus etiamnum caede madentes,

200 crudelesque manus, et inanem luminis orbem,membraque, et liumano concretam sanguine bar-

bam.

Mors erat ante oculos; miuimum tarnen illa ma-

lorum :

et iam prensurum, iam nunc mea yiscera reber