Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
312
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

312

latravit, conataloqui. Locus exstat, et ex re570 nomen habet: veterumque diumemor illamalorum.tum quoque Sithonios ululavit moesta per agros.Illius Troasque suos hostesque Pelasgos,illius Fortuna deos quoque moverat omnes:sic omnes, ut et ipsa Iovis coniuxque sororque575 eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

Non vacat Aurorae, quamquam isdem faveratarmis,

cladibus et casu Troiaeque Ilecubaeque moveri.Cura deam propior luctusque domesticus angitMemnonis amissi, Pbrygiis quem lutea campis580 vidit Acliillea pereuntem cuspide mater:vidit; et ille color, quo matutina rubescunttempora, palluerat: latuitque in nubibus aether.At non impositos supremis ignibus artussustinuit speotare parens: sed crine soluto,

585 sicut erat, magni genibus procumbere non estdedignata Iovis, lacrimisque has addere voces:Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,(nam mihi sunt tolum rarissima templa perorbem,)diva tarnen veni, non ut delubra diesque590 des mihi sacrificos, caliturasque ignibus aras.

Si tarnenadspicias,quantum tibi foemina praestem,tum quum luce nova noctis confinia servo;praemia dandaputes, Sed non ea cura: nequehicestnunc status Aurorae, meritos ut poscat honores.595 Memnonis orba mei venio: qui fortia frustrapro patruo tulit arma suo, primisque sub annisoccidit a forti (sic vos voluistis,) Achille.

Da, precor, huicaliquem, solatia mortis, honorem,summe Deüm rector, maternaque vulnera leni.

600 Iupiter annuerat; quum Memnonis arduus alto