METAMORPHOSEON LIB. XIB. 309
Dixerat: at populus lacrimas, quas illa tenebat,
•non tenet. [psc etiam flens invitusque sacerdos 475praebita coniecto rupit praecordia ferro,lila, super terram defecto poplile labens,pertulit intrepidos acl fata novissima vultus.
Tune quoque cura fuit partes velare tegendas,quum caderet, castique decus servare pudoris. 480Troades excipiunt; deploratosque recensentPriamidas: et quid dederit domus una cruoris:teque gemimt, virgo, teque, o modo regia coniux,regia dicta parens, Asiae florentis imago;nunc etiam praedae mala sors: quam victor Ulixes 485eisse suam nollet, nisi quod tarnen Ilectora partuedideras. Dominum matri vix reperit Hector.
Quae Corpus complexa, animae tarn fortis inane,quas toties patriae dederat natisque viroque,huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera
fundit, 490
osculaque ore tegit, c'onsuetaque poctora plangit,canitiemque suam concreto in sanguine verrens,plura quidem. sed et haec laniato pectore dixit:
Nata, tuae (quidenimsuperest?) dolor ultime matri,nata, iaces: videoque meum, tua vulnera, vulnus: 495et, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,tu quoque vulnus habes. Atte, quia femina, rebara ferro tutam : cecidisti et femina ferro :totque tuos idem fratres, te perdidit idem,exitium Troiae noslrique orbator, Achilles. 500
At postquam cecidit Paridis Pboebique sagitlis:nunccerte, dixi, non est metuendus Achilles.
Nunc quoque mi metuendus erat. Cinis ipso sepultiin genus hoc saevit: tumulo quoque sensimus
hostem: