f £ _ ^ .jt - Tg
METAMORPIIOSEON LIB. XIH. 303
his humeris. His, inquam, humeris ego corpus
Achillis,
et simul arma tuli: quae nunc quoque ferre laboro.Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires:est animus certe vestros sensurus honores.
Scilicet idcirco pro gnato caerula materambitiosa suo fuit, ut coelestia donaartis opus tanlae, rudis et sine pectore milesindueret? Neque enini clypei caelamina norit,Oceanum, etterras, cumque alto sidera coelo,Ple'iadasque, Hyadasque, immunemque aequoris
Arclon,
diversasque urbes, nitidumque Orionis ensem.Postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma.Quid? quodme, duri fugientem munera belli,arguit incepto serum accessisse labori,nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo:si mora pro culpa est; ego sum maturior illo.
Me pia detinuit coniux: pia mater Acliillem:primaque sunt illis data tempora, caetera vobis.Ilaud timeo, si iam nequeam defendere crimencum tanto commune viro. Deprensus Ulixisingenio tarnen ille; at non Aiacis Ulixes.
Neve in me stolidae convicia fundere linguaeadmiremur eum: vobis quoque digna pudoreobiicit. An falso Palamedem crimine turpe estaccusasse mihi, vobis damnasse decorum?
Sed neque Naupliades facinus defendere tantumtamque patens valuit; nec vos audistis in illocrimina: vidistis; pretioque obiecta patebant.
Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,esse reus merui: factum defendite vestrum,
285
290
295
300
305
310