METAMOREHOSEON LIB. XRI. 301
Non erat hoc nimiumnunquamnisi magna loquenti.Quid? quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,quum tu terga dares, inhonestaque vela parares.Neo mora, Quidfacitis? quae vos dementia, dixi,concitat, osocii, captam dimittere Troiam?quidve dom um fertis decimo, nisi dedecus, anno?Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertumfecerat, ayersos profuga de classe reduxi.
Convocat Atrides sooios terrore paventes:nec Telamoniades etiam nunc hiscere quidquamaudet: et ausus erat reges inoessere dictisThersites, etiam per me haud impune, protervis.Erigor, et trepidos cives exhortor in hostes:amissamque mea yirtutem voce reposco.
Tempore ab hoc, quodcunque potest fecisse viderifortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.Denique de Danais quis te laudatve petitve?
At sua Tydides mecum communicat acta:me probat: et socio semper conlidit Ulixe.
Est aliquid, de tot Graiorum millibus, unum 'a Diomede legi. Nec me sors ire iubebat:sic tarnen et spreto noctisque hostisque periclo,ausumeadem, quaenos, Phrygia de gente Dolonainterimo: non ante tarnen, quam cuncta coegiprodere, et edidici, quid perfida Troia pararet.Omniacognoram, nec, quid specularer, habebam:et iam promissa poleram cum laude reverti;haud contentus eo, petii tentoria Rbesi,inque suis ipsum castris comitesque peremi:atque ita captivo yictor votisque potitusingredior curru laetos imjtante triumphos.
Cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,arma negate mihi: fueritque benignior Aiax.
225
230
235
240
245
250