Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
287
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. XU. 287

Cyllaron una tonet. Cultus quoque, quantus in illisesse potest mcmbris; ut sit coma pectine levis:ut modo rore maris, modo se violave rosavoimplicet; interdum canentia lilia gestet;bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvaefontibus ora lavet, bis flumine Corpora tingat:nec, nisi quae deceant, electarumque ferarum,aut humero, aut lateri praetendat vcllera laevo.

Par amor est illis: errant in montibus una,antra simul subcunt; et tum Lapitheia tectaintrarant pariter, pariter fera bella gerebant.Auctor in ince^to est: iaculum de parte sinistravenit, et infenus, qua collo pectora subsunf,Cyllare, tefixit: parvo cor vulnere laesumcorpore cum toto post tela educta refrixit.

Protinus Ilylonome.morientes excipit artus :impositaque manu vulnus fovet, oraque ad oraadmovet, atque animae fugienti obsistere tentat.

Dt videt exstinctum, dictis, quae clamor ad auresarcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,incubuit: moriensque suumcomplexamaritumest.Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonumvinxerat inter se connexis vellera nodis,Phaeocomes, hominemque simul protectus equurn-

que.

Codice qui misso, quem vix iuga bina moverentiuncta, Phonoleniden a summo vertice fregit.Fracta volubilitas capitis latissima: perque os,perque cavas nares oculosque auresque cerebrummolle fluit: veluli concretum vimine quernolac solet; utve liquor rari sub pondere cribrimanat, et exprimitur per densa foramina spissus.Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,

410

415

420

425

430

435