P. OVXDII NASONIS
286
defensatque lmmeros, praetentaque susiinet arma:perque armos uno duo pectora perforat ictu.
Ante tarnen leto dederat Phlegraeon, et Ilylen,eminus: Hiphinoum collato Marte, Claninque.
S 80 Additur liis Dorylas: qui tempora teeta gerebatpelle lupi, saevique vicem praestantia telicornua dura boum, multo rubefacta cruore.
Huic ego, (nam vires animus dabat,) Adspice, dixi,quantum concedant nostro tua cornua ferro:
385 et iaculum torsi: quod quum vitare nequiret,opposuit dextram passurao vulnera fronti.
Affixa est cum fronte manus: fit clamor, at illumliaerentem Peleus, et acerbo vulnere victum(stabat enim propior,) mediam feritense subalvum,390 Prosiliit, terraque ferox sua viscera traxit :tractaque calcavit, calcataque rupit, et illiscrura quoque impediit, et inani concidit alvo.
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,si modo naturae formam concedimus illi.
395 Barbaerat incipiens: barbae color aureus: aurcaqueex humeris medios coma dependebat in armos.G-ratus in ore vigor: cervix humerique manusquepeotoraque artificum laudatis proxima signis,et qua parte vir est: nec equi mendosa sub illo400 deteriorque viro facies. Da colla caputque;
Castore dignus erit. Sic tergum sessile, sic suntpectora celsa toris: totus pice nigrior atra.
Candida cauda tarnen: color est quoque cruribus
albus.
Multae illum petiere sua de gente; sed una405 abstulit Hylonome: qua nulla decentior intersemiferos altis babitavit femina silvis.
Ifaec et blanditiis, et amando, et amare fatendo