Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
283
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. XR. 283

stridet, et in tepida submersum sibilat unda.Sauoius hirsutis avidum de crinibus ignemexcutit: inque humeros limen tellure revulsumtollit, onus plaustri: quod ne permittat in hostem,ipsa faoit gravitas. Socium quoquesaxea molesoppressit spatio stantem prnpiore Cometen.

Gaudia nec retinet Rhoetus. Sic comprecor, inquit,caetera sit fortis castrorum turba tuorum;semicremoque novat repetitum stipite vulnus:terque quaterque gravi iuncturas verticis icturupit: et in liquido sederunt ossa cerebro.

Victor ad Euagrum, Corythumque, Dryantaque

transit.

E quibus ut prima tectus lanugine malasprocubuit Corythus; Puero quae gioria fusoparta tibi est? Euagros ait. Nec dicere Rhoetusplura sinit: rutilasque ferox in aperta loquentiscondidit ora viri, perque os in pectora, flammas.Te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotatoinsequitur: sed non in te quoque constitit idemexitus; assiduae successu caedis ovantem,qua iuncta est humero cervix, sude figis obusta.Ingemuit, duroque sudem vix osse revellitRhoetus, et ipse suo madefactus sanguine fugit.Fugit et Orneus, Lycabasque, et saucius armodexteriore Medon, et cum Pisenore Thaumas:quique pedum nuper certamine vicerat omnesMermeros, accepto tum vulnere tardius ibat:et Pholus, etMelaneus, et Abas praedator aprorum:quique suis frustra bellum dissuaserat augurAstylos. Ille etiam metuenti vulnera Nesso,

Ne fuge; adHerculeos, inquit, servaberis arcus.At non Eurynomus, Lycidasque, et Areos, et Imbreus

280

285

290

295

300

305

310