Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
280
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

280

cognitus: a quo sit victus, si victus ab ullo est.Tum senior: Quamvis obstet mihi tarda vetustas,multaque me fugiant primis spectata sub annis,plura tarnen memini: nec, quae magis haereat illa185 pectore res nostro est inter belliquc domiqueacta tot. Ac si quem potuit spatiosa senectusspectatorem operum multorum reddere: vixiannos bis centum: nunc tertia vivitur aetas.

Clara decore fuit proles Elate'ia Caenis,

190 Thessalidumvirgopulcherrima.perquepropinquas,perque tuas urbes, (tibi enim popularis, Achille,)multorum frustra votis optata procorum.

Tentasset Peleus thalamos quoque forsitan illos;sed iam aut contigerant illi connubia matris195 aut fuerant promissa tuae. Nec Caenis in ullosdenupsit thalamos: secretaque littora carpensaequorei vim passa dei est: ita fama ferebat.

Utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit;

Sint tua Vota licet, dixit, secura repulsae:

200 elige quid voveas. Eadem hoc quoque fama ferebat.Magnurn, Caenis ait, faeit haec iniuria Votum,tale pati iam posse nihil. Da femina ne sim:omnia praestileris. Graviore novissima dixitverba sono, poteratque viri vox illa videri,

205 sicut erat. Nam iam voto deus aequoris altiannuerat: dederatque super, ne saucius ullisvulneribus fieri, ferrove occumbere posset.Munere Iaetus abit, studiisque virilibus aevumexigit Atracides, Peneiaque arva pererrat.

210 Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus,Nubigenasque feros, positis exordine mensis,arboribus tecto discumbere iusserat antro.Ilaemouii proceres aderant; aderamus et ipsi: