Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
279
Einzelbild herunterladen
 

150

METAMORPHOSEON RER. XXI. 279

festa dies aderat, qua Cygni viotor AchillesPallada mactatae placabat sanguine vaccae.

Cuius ut imposuit prosecta calentibus aris;et dis acceptus penetravit in aethera nidor;sacra tulere suam, pars est data caetera mensis.Discubuere toi'is proceres, et Corpora tosta 155

carne replent, vinoque levant curasque sitimque.

Non illos citharae, non illos carmina vocum,longave multifori delectat tibia buxi:sed noctem sermonc trahunt: virtusque loquendimateriaest. Pugnas referunt hostisque suasque, 160inque yices adita atque exbausta pericula saepecommemorareiuvat. Quid enimloqueretur Achilles?aut quid apud magnum potius loquerentur Achil-

lem?

Proxima praecipue domito victoria Cygnoin sermone fuit. Visum mirabile cunctis, 165

quod iuyenis corpus nullo penetrabile teloinvictumque a yulnere erat, ferrumque terebat.

Hoc ipsum Aeacides, hoc mirabantur Achivi:quum sic Nestor ait: Vestro fuit unicus aevocontemtor ferri nulloque forabilis ictu 170

Cygnus: at ipse olim patientem vulnera millecorpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi:

Caenea Perrhaebum, qui, factis inclytus, .Othrynincoluit. Quoque id mirum magis esset in illo,femina natus erat. Monstri novitate moyentur, 175quisquis adest, narretque rogant. Quos inter

Achilles,

Die age, (nam cunctis eadem est audire voluntas,)o facunde senex, aevi prudentia nostri,quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus:qua tibi militia, cuius certamine pugnae 180