METAMORPIIOSEON LIB. X. 237
Ire Iibet procul hinc, patriaeque relinquere fines,dum sceluseffugiam. Retinetmalusardoramantem;ut praesens spectem Cinyram: tangamque, loquar-
que,
osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
Ultra autem sperare aliquid potes, impia virgo? 345Nec, quot confundas et iura et nomina, sentis?
Tune eris et matris pellex, et adultera patris?
Tune soror gnati, genetrixque vocabere fratris?nec metues atro crinitas angue Sorores,quas, facibus saevis oculos atque ora potentes, 350noxia corda vident? At tu, dum corpore non espassa, nefas animo ne concipe; neve potentisconcubitu vetito Naturae pollue foedus.
Veile puta : res ipsa vetat. Pius ille, memorquemoris: et o veilem similis furor esset in illo 1 355
Dixerat: at Cinvras, quem copia digna procorum,quid faciat, dubilare facit, scitatur ab ipsa,nominibus dictis, cuius velit esse mariti.lila silet primopatriisque in vultibus haerens,aestuat, et tepido suffundit lumina rore. 3(j0
Virginei Cinyras haec credens esse timoris,flere vetat, siccatque genas, atque oscula iungit.Myrrha datis nimium gaudet: consultaque, qualemoptet habere virum; Similem tibi, dixit. At illenon intellectam vocem collaudat; et, Esto 365
tarn pia semper, ait. Pietatis nomine dictodemisit vultus, sceleris sibi conscia, virgo.
Noctis erat medium, curasque et pectora somnussolverat. At virgo Cinyre’ia pervigil ignecarpitur indomito, furiosaque vota retractat: 370
et modo desperat; modo vult tontare: pudetque,et cupit; et, quid agat, non invenit. Utque securi