Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
199
Einzelbild herunterladen
 

METAMOB.PIIOSEON LIB. VHI. 199

illius est operi, peragit; perque aera vento 815

ad iussam delata doraum est: et protinus intratsacrilegi tlialamos: altoquo sopore solutnm(noctis enim tempus,) geminis amplectitur ulnis:seque viro inspirat, faucesque et pectus et oraafflat, et in vacuis spargit ieiunia venis. 820

Functaque mandato fecundum deserit orbem,inque domos inopes, assueta revertitur arva.

Lenis adliuc soranus placidis Erisichthona pennismulcebat. Petit ille dapes sub imagine somni:oraquo yana movet, dentemque in dente fatigat; 825

exercetque cibo delusum guttur inani:proquo epulis tenues nequidquam devorat auras.

Ut vero est expulsa quies; furit ardor edendi:perque ayidas fauces, immensaquo viscera regnat.

Nec mora: quod pontus, quod terra, quod educat

aer, S30

poscit; et appositis queritur ieiunia mensis :inque epulisepulas quaerit: quodquo urbibus esse,quodquo satis poterat populis, non sufficit uni:plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.Utque fretum recipit de tota flumina terra, 835

nec satiatur aquis, peregrinosque ebibit amnes;utque rapax ignis non unquam alimenta recusat,innumerasque trabcs cremat; et, quo copia maiorest data, plura petit; turbaque voracior ipsa est:sic epulas omnes Erisichthonis ora profani 840

accipiuut, poscuntque simul. Cibus omnis in illocaussa cibi est: semperque locus fit inanis edendo.Iamque fame patrias altique voragine ventrisattenuarat opes: sed inattenuata manebattum quoque dira famos; implacataeque yigebat 845ilamma gulae. Tandem, demisso in yiscera censu,