P. OVIDII NASON1S
196
o coniux, dixere simul, simul abdita texitora frutex. Ostendit adhuc Tyanei'us illic720 incola de geraino vicinos corpore truncos.
Ilaec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent,)narravere senes. Equidem pendentia yidiserta super ramos: ponensque recentia, dixi,
Gura pii dis sunt, et, qui coluere, colantur.
725 Desierat: cunctosque et res et moverat auctor:Thesea praecipue: quem facta audire volenteminira deüm, nixus cubito Calydonius amnistalibus alloquitur: Sunt, o fortissime, quorumforma seine! mota est, et in lioc renovamine mansit:730 sunt, quibus in plures ius est transire figuras:ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,anguis eras: modo te faciebant cornua taurum.
735 Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri.Interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,fiumen eras: interdum undis contrarius ignis.
Nec minus Autolyci coniux, Erisiehthone nata,iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum740 sperneret, et nullos aris adoleret honores.
Ilie etiam Cereale nemus yiolasse securidicitur; et lucos ferro temerasse vetustos.
Stabat in his ingens annoso robore quercus;una nemus: vittae mediam memoresque tabellae745 sertaque oingebant, voti argumenta potentis.
Saepe sub hac Dryades festas duxere choreas:saepe etiam, manibus nexis ex ordine, truncicircuiere modum; mensuraque roboris ulnasquinque ter implebat: nee non et caetera tantum750 silva sub hac omnis, quantum fuitherba sub omni.