METAMORPHOSEON LIB. VHI. <89
idque ego passa forem! Vixisti munere nostro:nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti,bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,redde animam: yel me fralernis adde sepulcris. 505Etcupio, et nequeo. Quid agam? Modo vulnera
fratrum
ante oculos mihi sunt, et tantae caedis imago:nunc animuni pietas, maternaque nomina frangunt.
Me miseram! male vincetis: sed vincite, fratres:dummodo, quae dedero yobis solatia, vosque MOipsasequar. Dixit, dextraque aversa trementifunereum torrem medios coniecit in ignes.
Aut dedit, aut visus gemitus est ille dedissestipes: et inyitis correptus ab ignibus arsit.
Inscius atque absons flamma Meleagrus in illa 515uritur, et caecis torreri yiscera sentitignibus, ac magnos supcrat yirtute dolores.
Quod tarnen ignavo cadat et sine sanguine leto,moeret: et Ancaei felicia vulnera dicit :grandaevumque patrem, fratremque, piasque so-
rores 520
cum gemitu, sociamque tori vocat ore supremo;forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque;languescuutque iterum: simul est extinctus uter-
que,
inque leyes abiit paulatim Spiritus auras,paulatim cana prunam velante favilla.
Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque: 525
et vulgus proceresque gemunt: scissaeque capillosplangunt se matres Calydonides Eueninae.
Pulvere eanitiem genitor, vultusque senilesfoedat humi fusus; spatiosumque increpat aevum.Nam de matre manus diri sibi consciä facti 530