metamorphoseon lib. vhi. m
noster amor movit; nec quod spos omnis in unumte mea congesta est. Nam quo deserta revertar?
In patriam ? Superata iaoet. Sed finge manere:proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora?Quae tibi donavi. Cives ödere merentem:finitimi exemplum metuunt. Obstruximus orbemterrarum, nobis ut Crete sola pateret. •
Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,Armeniaeve tigres, Austrove agitata Charybdis :nec Iove tu natus: nec mater imagine taurilusa tua est: generis falsa est ea tabula: verumet ferus, et captus nullius amore iuvencae,qui te progenuit, taurus fiiit. Exigepoenas,
Nise pater. Gaudete malis modo prodita nostrismoenia: namfateor, merui, et sum digna perire.Me tarnen ex illis aliquis, quos impia laesi,me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,quae torvum ligno decepit adultera taurum;discordemque utero foetum tulit. Ecquid ad auresperveniunt mea dicta tuas? an inania ventiverba ferunt, iidemque tuas, ingrate, carinas?Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurumpraeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare iuvat: divulsaque remisunda sonat, mecumque simul mea terra recedit.Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:insequar invitum: puppimque amplexa recurvam,per freta longa trahar. Yixdixerat; insilit undas,consequiturque rates, faciente cupidine vires,Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
Ovrn. T. II. M
115
120
125
130
135
140