METAMORPHOSEON LIB. VII. 171
non tenet, et vacuos exercet in aere morsus.
Ad iaculi yertebar opem: quod dextera libratdum mea, dum digitos amentis addere tento;lumina deflexi; revocataque rursus eodemretuleram; et medio (mirum!) duo marmora campoadspicio; fugerehoc, illud latrare putares.
Scilicet invictos ambo certamine cursusesse deus voluit; si quis deus adfuit illis.Hactenus: ettacuit. Iaculo quod crimen in ipso est?Phocus ait. Iaculi sic crimina rcddidit ille:
Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris.lila prius referam. Iuvat o meminisse beatitemporis, Aeacide, quo primos rite per annosconiuge eram felix, felix erat illa marito.
Mutua cura duos, et amor socialis habebat.
Nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori :nec, me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,ulla erat: aequales urebant pectora flammae.
Sole fere radiis feriente cacuminaprimis,venatum in silvas iuveniliter ire solebam:nec mecum famulos, nec equos, nec naribusücresire canes, nec lina sequi nodosa sinebam.
Tutus eram iaculo. Sed quum satiata ferinaedextera caedis erat; repetebam frigus, etumbras,et, quae de gelidis exhalat vallibus, auram.
Aura petebatur medio mihi lenis in aestu :auram exspectabam: requies erat illa labori.
Aura, (recordor enim,) venias, cantare solebam:meque iuves, intresque sinus, gratissima, nostros :utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.Forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant,)blanditias plures: et, Tu mihi magna voluptas,dicere_sim solitus: tu me reficisque, fovesque:
790
795
800
805
810
815