METAMOR.PHOSEON LIB. VTT. 151
obstilit incepto pudor: et complexa fuisses: 145
sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
Quodlieet, affectu tacito laetaris: agisquecarminibus grates, et dis auctoribus horum.
Pervigilem superest berbis sopire draconcm:qui crista Iinguisque tribus praesignis, et uncis 150dentibus liorrendus, custos erat arietis aurei.
Hunc postquam sparsit Lethaei gramine succi;verbaque ter dixit placidos facientia somnos,quae maro turbatum, quae concita flumina sistunt;somnus in ignotos oculos advenit: et auro 155
heros Aesonius potitur: spolioque superbus,muneris auctorem secum, spolia altera, portans,victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.
Haemoniae matres pro natis dona receptisgrandaevique ferunt patres: congestaque flamma 100tura liquefiunt; inductaque cornibus aurumvictima vota cadit. Sed abest gratantibus Aeson,iam propior leto, fessusque senilibus annis.
Tum sic Aeso’nides: 0 cui debere salutemconfiteor, coniux, quamquam mihi cuncta dedisti, 105excessitque (idem meritorum summa tuorum;si tarnen hoc possunt (quid enim non carmina pos-
sunt?),
deme meis annis, et dem tos adde parenti.
Nec tenuit lacrimas. Mota est pietate rogantis:[dissimilemque animum subiit Aeeta relictus.] 170non tarnen affectus tales confessa, Quod, inquit,excidit ore tuo, coniux, scelus? Ergo ego cuiquamposse tuae videor spatium transscribere vitae?
Non sinat hoc Hecate; nec tu petis aequa: sed isto,quodpetis, experiar rnaius dare munus, Iason. 175Arte mea soceri longum tentabimus aevum,