Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
149
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPIIOSEON LIB. VH. 149

Ut solet a ventis alimenta resumere, quaequeparva sub inducta latuit scintilla favilla, 80

crescere; et in veteres agitata resurgere vires :sic iam lentus amor, iam quem languere putares,ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.

Et casu solito formosior Aesone natus

illa luce fuit. Posses ignoscere amanti. 85

Spectat; et in vultu, veluti tum denique viso,

lumina fixa tenet: nec se mortalia demens

ora videre putat: nec se declinat ab illo.

Ut vero coepitque loqui, dextramque prehenditbospes, et auxilium submissa voce rogavit, 90

promisitque torum; lacrimis ait illa profusis:

Quid faciam video: nec me ignorantia veridecipiet, sed amor. Servabere munere nostro:servatus promissa dato. Per sacra triformisille deae, lucoque foret quod numen in illo, 95

perque patrem soceri, cernentem cuncta, futuri,eventusque suos, et tanta pericula iurat.

Creditus accepit cantatas protinus herbas,edidicitque usum; laetusquo in tecta recessit.

Postera depulerat stellas Aurora micantes: 100

conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum;consistuntque iugis. Medio rex ipse reseditagmine purpureus, sceptroque insignis eburno.

Ecce adamanteis Vulcanum naribus efflantaeripedes tauri: tactaeque vaporibus herbae 105

ardent. Utque solent pleni resonare camini,aut ubi terrena silices fornace soluticoncipiunt ignem liquidarumadspergine aquarum;pectora sic intus, clausas volventia flammas,gutturaque usta sonant. Tarnen illis Aesone natus lioobvius it. Yertere truces venientis ad ora