148
P. OVJDII NASONIS
te face sollenni iunget sibi: perque Pelasgas50 servatrix urbes matrum celebrabere turba.
Ergo ego germanam, fratremque, patremque, deos-
que,
et natale solum, yentis ablata, relinquam?
Nempe pater saevus, nempe est mea barbara tcllus,frater adhuc infans: stant mecum vota sororis.
55 Maximus inlra me deusest. Non magna relinquam;magna sequar: titulum servatae pubis Acbivae,notitiamque loci melioris, et oppida, quorumhicquoquefama viget, cultusque, artesqueyirorum:quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,oo Aesoniden mutasse velim: quo coniuge felix,et dis cara ferar, et vertice sidera tangam.
Quid, quod nescio qui mediis concurrere in undisdicuntur montes, ratibusque inimica Charybdisnunc sorbere fretum, nunc reddere; cinctaque saevis65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?Nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis
haerens
per freta longa trahar. Nihil, illum amplexa, ti-
mebo:
aut, si quid metuam, metuam de coniuge solo.Coniugiumne putas, speciosaque nomina culpae70 imponis, Medea, tuae? Quin adspice, quantumaggrediarenefas: et, dum licet, effugecrimen.Dixit, et ante oculos rectum, pietasque, pudorqueconstilerant: et victa dabat iam terga Cupido.
Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras:
75 quas nemus umbrosum, secretaque silva tegebat:et iam fractus erat pulsusque residerat ardor;quum videt Aesoniden, extinctaque flammarevixit :et rubuere genae; toloque recanduit ore.