Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
125
Einzelbild herunterladen
 

METAMORPHOSEON LIB. 'VH. 42S

talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:

Mentis inops, longaque venis confecta senecta:et nimium yixisse diu nocet. Audiat istas,si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces.Consilii satis est in me mihi: neve monendoprofecisse putes; eadem est sententia nobis.

Cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?Tuncdea, Venit, ait; formamque removit anilem;Palladaque exhibuit. Venerantur numina NymphaeMygdonidesque nurus: sola est interrita virgo.

Sed tarnen erubuit, subitusque invita notavitora rubor: rursusque evanuit: ut solet acrpurpureus fieri, quum primum Aurora movelur,et breve post tempus candescere Solis ab ortu.Perstat in incepto, stolidaeque cupidine palmaein sua fata ruit. Neque enim Iove nata recusat:nec monet ulterius, nec iam certamina diflert.

Haud mora; consistunt diversis partibus ambae,et gracili geminas intendunt stamine telas.

Tela iugo vincta est: stamen secernit arundo:inseritur medium radiis subtemen acutis;quod digiti expediunt, atque inter stamina ductumpercusso fcriunt insecti pectine dentes.

Utraque festinat: cinctaeque ad pectora vestesbracbia docta movent, Studio fallente laborem.

Illic et Tyrium quae purpura sensit aenumtexitur, et tenues parvi discriminis umbrae:qualis ab imbre solet percussus solibus arcusinficere ingenti longum curvamine coelum:in quo diversi niteant quum mille colores,transitus ipse tarnen spectantia lumina fallit.

Usque adeo quod tangit idem est: tarnen ultima

distant.

40

45

50

55

60

65