P. OVIDII NASONIS
124
Tumsecum, Laudare parumest; laudemur et ipsae:numina nec sperni sine poena nostra sinamus:
5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes:quam sibi lanificae non oedere laudibus actisaudierat. Non illa loco nec origine gentisclara, sed arte, fuit. Pater liuic Colophonius IdmonPhocaico bibulas tingebat murice lanas.
10 Occiderat mater: sed et liaec de plebe, suoqueaequa viro fuerat. Lydas tarnen illa per urbesquaesierat Studio nomen memorabile; quamvisorta domo parva, parvis habitabat Hypaepis.
Iluius ut adspicerent opus admirabile, saepo15 deseruere sui Nymphae vineta Timoli:deseruere suas Nymphae Pactolides undas.
Nec factas solum vestes spectare iuvabat;
tum quoque, quum fierent; tanlus decor affuit arti.
Sive rudern primos lanarn glomerabat in orbes:
20 seu digitis subigebat opus ; repetitaque longovellera mollibat nebulas aequantia tractu;sive levi teretem versabat pollice fusum;seu pingebat acu; scires a Pallade doctam:quod tarnen ipsa negat: tantaque offensa magistra,25 Gertet, ait, mecum; nihil est, quod victa recusem.Pallas anum simulat: falsosque in tempora canosaddit, et infirmos baculo quoque sustinet artus.
Tune sic orsa loqui: Non omnia grandior aetas,quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.30 Consilium ne sperne meum. Tibi fama petaturinter mortales faciendae maxima telae:cededeae, veniamque tuis, temeraria, dictissupplice voce roga: veniam dabit illa roganti.Adspicit hanc torvis, inceptaque lila relinquit;
35 vixque rnanus retinens, confessaque vultibus iram,