METAMORPHOSEON LIB. IV. 83
efficit: et Iecto circumdala collocat apte.
Ut yenerc torum coniux et adulter in unum;arte viri vinclisque, nova ratione paratis,in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.Lemnius extemplo valvas patefecit cburnas:admisitque deos. Illi iacuere ligatiturpiter. Atque aliquis de dis non tristibus optatsic fieri turpis. Superi risere: diuquehaec fuit in toto notissima fabula coelo.
Exigit indicii memorem Cytherei'a poenam:inque vices illum, tectos qui laesit amores,laedit amore pari. Quid nunc, Uyperione nate,formadecorque tibi, radiataque lumina prosunt?Nempe, luis omnes qui terras ignibus uris,ureris igne novo: quique omnia cernere debes,Leucotheen spectas: et virgine figis in una,quos mundo debes, oculos. Modo surgis Eootemperius coelo: modo serius incidis undis;spectandique mora brumales porrigis boras.
Deficis interdum; vitiumque in lumina mentistransit, et obscurus mortalia pectora terres.
Nec, tibi quod Lunae terris propioris imagoobstiterit, palles : facit hunc amor ipse colorem.Diligis hanc unam: nec te CIymeneque,Rhodosque,nec tenet Aeaeae genitrix pulcherrima Circes,quaeque tuos Clytie, quamvis despecta, petebatconcubitus; ipsoque illo grave yulnus babebattempore. Leucothee multarum oblivia fecit;gentis odoriferae quam formosissima partuedidit E urynome; sed postquam filia crevit,quam mater cunctas, tarn matrem filia vieit.
Rexit Achaemenias urbes pater Orcbamus: isqueseptimus a prisconumeratur origine Belo.
F 2
185
190
195
200
205
210