74
P. OVIDIt NASONIS
sit sopor, aque mero redeant in pectora sensus,Quid faoitis? quis clamor? ait; qua, dicite, nautae,liuc ope perveni ? quo me deferre paratis ?
Pone metum, Proreus, et quos contingere portus635 edevelis, dixit; terra sistere petita.
Naxon, ait Liber, cursus advertite vestros.lila mihi domus est: yobis erit hospita tellus.
Per mare fallaces, perque omnia numina iurant,sic fore; meque iubenl pictae dare vela carinae.
640 Dextera Naxos erat: dextra mihi Iintea danti,
Quid facis, o demens? quis te furor, inquit, Acoete,pro se quisque, tenet? Laevam pete. Maxinia nutupars mihi significat, pars, quid velit, aure susurrat.Obstupui: Capiatque aliquis moderamina, dixi:645 meque ministerio scelerisque artisque removi.Increpor a cunctis; totumque immurmurat agmen.E quibus Aethalion, Te scilicet omnis in unonostra salusposita est! ait, etsubitipse, meumqueexplet opus: Naxoque petit diyersa relicta.
650 Tum deus illudens, tanquam modo denique
fraudem
senserit, e puppi pontum prospectat adunca;et flenti similis, Non haec mihi littora, nautae,promisistis, ait: non haec mihi terra rogata est.Quo merui poenam facto? Quae gloria vestra est,655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?
Iamdudum flebam. Lacrimas manus impia nostrasridet: et impellit properantibus aequora remis.
Per tibi nunc ipsum (neque enim praesentior illoest deus;) adiuro, tarn me tibi vera referre,
660 quam veri maiora fide. Stetit aequore puppishaud aliter, quam si siccum navale teneret.
Illi admirantes remorum in verbere perstant: