METAMORPIIOSEON LIB. III.
69
et lacrimis turbavit' aquas: obscuraque moto 475reddita forma lacu est. Quam qvmm vidisset abire;Quo refugis? Remane; necme, crudelis, amantemdesere, clamavit: liceat, quod tangere non est,adspicere; et misero praebere alimenta furori.
Dumque dolet, summa vestem diduxit ab ora, 480nudaque marmoreis percussit pectorapalmis.
Peotora traxerunt tcnuem percussa ruborem;
non aliter, quam poma solent, quae, candida parte,
parte rubent: aut ut variis solet uva racemis
ducere purpureum, nondum matura, colorem. 485
Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda;
non tulit ulterius: sed, ut intabescere flavae
igne levi cerae matutinaeque pruinae
sole tepento solent, sic attenuatus amore
liquitur, et teoto paulatim carpilur igni. 490
Et neque iam color est mixto candore rubori;
nee vigor, et vires, et quae modo visa placebant,
nee corpus remanet, quondam quod amaverat
Echo.
Quae tarnen ut vidit, quamvis irata memorque,indoluit: quotiesque puer miserabilis Eheu 495
dixerat; haec resonis iterabat vocibus, Eheu 1quumque suos manibus percusserat ille lacertos,haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.Ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam :
Heu frustra dilecte puer 1 totidemque remisit 500verba locus: dictoque Yale, Vale inquit et Echo.
Ille caput viridi fessum submisit in herba.
Lumina mors clausit, domini mirantia formam.
Tum quoque se, postquam est infernasedereceptus,in Stygia spectabat aqua. Planxere sorores 505
Naiades: et sectos fratri posuere capillos.