Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
38
Einzelbild herunterladen
 

P. OVIDII NASONIS

38

365 do ramis electra novis: quae lucidus amnisexcipit, et nuribus mittit gcstanda Latinis.

Adfuil huic monstro proles Sthenelei'a Cycnus;qui tibi materno quamvis a sanguiue iunctus,mente tarnen, Phaethon, propior fuit. Illerelicto370 (nam Ligurum popnlos et magnasrexeraturbes,)imperio ripas virides, amnemque querelisEridanum implerat, silvamque sororibus auctam:quum vox est tenuata viro: canaeque capillosdissimulant plumae: collumque a pectore longum375 porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes:penna latus velat: tenet os sine acumine rostrum:fit nova Cycnus avis; nec se coeloquo Ioviquecredit, ut iniuste missi memor ignis ab illo.

Stagna petit, patulosque lacus: ignemque perosus,3S0 quaecolat, elegit contraria flumina flammis.

Squalidus interea genitor Phaethontis, et expersipse sui decoris, qualis, quum deficit orbe,esse solet: lucemque odit, seque ipse, diemque:datque animum in luctus: et luctibus adiicit iram :385 officiumque negat mundo. Satis, inquit, ab aevisors mea principiis fuit irrequieta: pigctque actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.Quilibet alter agat portantes lutnina currus.

Si nemo est, omnesque dei non posse fatenlur;

390 ipse agat: utsaltem, dum nostras tentat babenas,orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Tune seiet, ignipedum vires expertus equorum,non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.Talia dicentem circumstant omnia Solem395 numina: neve velit tenebras inducere rebus,

supplice voce rogant. Missos quoque Iupiter ignesexcusat, precibusque minas regaliter addit.