Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
28
Einzelbild herunterladen
 

50

55

60

65

70

75

80

28 P. OVIDII NASONIS

Poenituit iurasse patrem, qui terque quaterqueconcutiens illustre caput, Temeraria, dixit,vox mea facta tua est. Utinam promissa liceretnondare! Confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas.Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istismunera conveniunt, nec tarn puerilibus annis.Sors tua mortalis: non est mortale, quod optas.Plus eliam, quam quod Superis contingere possit,nescius affectas. Placeatsibi quisque licebit;non tarnen ignifero quisquam consistere in axeme valet excepto. Vasti quoque rector Olympi,qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,non aget hos currus: et quid Iove maius habetur?Ardua prima via est, et qua vix mane recentesenituntur equi: medio est altissima coelo;unde mare et terras ipsi mihi saepe viderefit timor, et pavida trepidat formidine peclus.Ultima prona via est, ct eget moderamine certo.Tune etiam, quae me subiectis excipit undis,ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.Adde, quod assidua rapitur vertigine coelum,sideraque alta trahit, celerique volumine torquet.Nitor in adversum: nec me, qui caetera, vincitimpetus; et rapido contrarius evehor orbi.

Finge datos currus: quidages? Poterisne rotatisobvius ire polis, ne te citus auferat axis?

Forsitan et lucos illic urbesque deorum,concipias animo, delubraque ditia donisesse. Per insidias iter est, formasque ferarum.Utque viam teneas, nulloque errore traharis;per tarnen adversi gradioris cornua Tauri,Hacmoniosque arcus, violentique ora Leonis,