ME T AM O KP IIO S E O N LIB. H. 27
Ilaec super imposita est coeli fulgcntis imago:signaque sex foribus dextris, totidemque sinistris.
Quo simul acclivo Clvmene'ia limito proles
venit, et intravit dubitati tecta parentis; 20
protinus ad patrios sua fort vestigia vultus:
consistitque procul: neque enim propiora ferebat
lumina. Purpurea velalus veste sedebat
iu solio Phoebus, Claris lucente zmaragdis.
A dextra laevaque Dies, etMensis, et Annus, 25Saeoulaque, et positae spatiis aequalibus Ilorae:Verque novum stabat, cinctum florente corona:stabat nuda Aestas, et spicea serta gerebat.
, Stabat et Autumnus, calcätis sordidus uvis,etglacialis Hiems, canos liirsuta capillos. 30
Inde loco medius, rerum novitate paventemSol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit:Quaeque viae tibi caussa? quid hac, ait, arce pelisti,progenies, Phaethon, haud inficianda parenti?Illerefert: 0 lux immensi publica mundi, 35
Phoebo pater, si das usum mihi nominis buius,nec falsa Clymene culpam sub imagine celat;pignora da, genitor, per quae tua vera propagocredar; et hunc animis errorem delrahe nostris.Dixerat: et genitor circum caput omne micantes 40deposuit radios, propiusque accedere iussit :amplexuque dato, Nec tu meus esse negaridignuses; et Clymene veros, ait, ediditortus.Quoque minus dubites, quodvis pete munus; et
illud,
metribuente, feres. Promissi testis adesto 45
dis iuranda palus, oculis incognita nostris.
Vix bene desierat: currus petit ille paternos,inque diern alipedum ius et moderamen equorum.