18
P. OVIDII NASONIS
et Claros, et Tenedos, Pataraeaque regia servit.Iupiter est genitor. Per me, quod eritque fuitquoestque, patet: per me concordant cannina nervis.Certa quidem nostra est, nostra tarnen una sagitta52Ö certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit.
Inventum medicinameum est; opiferque perorbemdioor; et herbarum subieota potentia nobis.
Hei mihi, quod nullis amor est medicabilis herbis:nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!525 Plura Iocuturum celeri Pene'ia cursu
fugit; cumque ipso verba imperfecta reliquit;tune quoque visa decens. Nudabant corpora venti,obviaque adversas vibrabant flamina vestes,et levis impulsos retro dabat aura capillos :
530 aucta fuga forma est. Sed enim non sustinet ultraperdereblandilias iuvenis deus : utque movebatipse amor, admisso sequitur vestigia passu.
Ut canis in vacuo leporem quum Gallicus arvovidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutom:535 alter inhaesuro similis , iam iamque teneresperat, et extenso stringit vestigia rostro:alter in ambiguo est, an sit comprensus, etipsismorsibus eripitur; tangentiaque ora relinquit:sic deus et virgo est: hic spe celer, illa timore.
540 Qui tarnen insequitur, pennis adiulus Amorisocior est, requiemque negat: tergoque fugacisimminet; et crinem sparsum cervicihus afllat.Viribus absumtis expalluit illa: citaequevicta labore fugae, spectans Peneidas undas,
545 Fer, pater, inquit, opem, sifluminanumen habetis.[Qua nimium plaeui, tellus, ait, hisce, vel istamquae facit utlaedar, mutando perdo figuram.]
Vix prece finita, torpor gravis occupat artus.