METAMORPIIOSEON LIB. I. 17
Da mihi perpetua, Monitor carissime, dixit,virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.
Ille quidem obsequitur: sed te decor iste, quod
optas,
esse vetat: votoque tuo tua forma repugnat.Phoobus amat; visaeque cupit connubia Daphnes:quodque cupit, sperat: suaque illum oracula fal-
lunt.
Utque leves stipulae demtis adolenlur aristis:ut facibus sepes ardent, quas forte viatorvel nimis admovit, vel iam sub luce reliquit;sic deus in flammas abiit: sic pectore totouritur, et sterilem sperando nutrit amorem.
Speclat inornatos collo pendere capillos,et, Quid, si comanlur? ait. Videt igne micantessideribus similes oculos: videt oscula; quae nonest vidisse satis. Laudat digitosque manusquebracbiaque, et nudos media plus parte lacerlos.'
Si qua latent, meliora putat. Fugit ocior aurailla levi: neque ad haec revocantis verba resistit:Nympha, precor, Penei, mane: non insequor
hostis :
Nympha, mane. Sic agna lupum, siccerva leonem,sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,hostes quaeque suos; amor est mihi caussa sequendi.Me miserum! ne prona cadas, indignave laedicrura secent sentes, etsimtibi caussa doloris.Aspera, quaproperas, locasunt: moderantius, oro,curre, fugamqueinhibe: moderantiusinsequar ipse.Cuiplaceas, inquire tarnen; non incola montis,non ego sum pastor: non hic armenta gregesquehorridus observo. Nescis, temeraria, nescis,quem fugias: ideoque fugis. Mihi Delphica tellus,Ovid. T. II. B
490
495
500
505
510
515