Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

F. OVIDII NASONIS

44

aut pia sunt, nullumque ncfas oracula suadent.Magna parens terra est; lapides in corpore terraeossa reor dici: iacere hos post terga iubemur.

395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est;spes tarnen in dubio est: adeo coeleslibus ambodiflidunt monitis. Sed quid tentare nocebit ?Discedunt, velantque caput, tunicasque recingunt,et iussos lapides sua post vestigia mittunt.

400 Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)ponere duritiem coepere, suumque rigorem,mollirique mora, mollitaque ducere formam.

Mox, ubi creverunt, naturaque mitior illiscontigit, ut quaedam, sic non manifesla, videri405 forma potest hominis; sed uti de marmore coepta,non exacta satis, rudibusque simillima signis.Quae tarnen ex illis aliquo pars humida succoet terrena fuit, versa est in corporis usum:quod solidum est, flectique nequit, mutatur in

ossa:

410 quod modo vena fuit, sub eodem nomine mansit:inque brevi spatio, Superorum numine, saxamissa viri manibus faciern traxere virorum,et de femineo reparata est femina iactu.

Inde genus durum sumus, experiensque laborum :415 et documenta damus, qua simus origine nati.

Caetera diversis tellus animalia formissponte sua peperit, postquam vetus liumor ab ignepercaluit Solis, coenumque udaeque paludesintumuere aestu: fecundaque semina rerum420 vivaci nutrita solo, ceu matris in alvo,

creverunt, faciemque aliquam cepere morando.Sic, ubi deseruit madidos septemlluus agrosNilus, et antiquo sua flumina reddidit alveo,