Druckschrift 
2 (1826) Metamorphoseon libri XV
Entstehung
Seite
9
Einzelbild herunterladen
 

9

METAMOE PIIOSEON LIB. I.

exululat, frustraque loqui conatur: ab ipsocolligit os rabiem, solitaeque cupidine caedisvertitur in pecudes, et nunc quoque sanguine

gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti.

Fit lupus, et veteris servat vestigia formae.Canities eadem est, eadem yiolentia vultu:iidem oculi lucent; eadem feritatis imago est.Occidit una domus: sed non domus una periredigna fuit; qua terra patet, fera regnat Erinnys.In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes,quas meruere pati (sic stat sentnntia,) poenas.

Dicta Iovis pars voce probant, stimulosque fu-

rcnti

adiiciunt; alii partes assensibus implent.

Est tarnen humani generis iactura doloriomnibus: et, quae sit terrae mortalibus orbaeforma futura, rogant: quis sit laturus in arastura: ferisne paret populandas tradere terras?Talia quaerentes (sibi enim fore caetera curae,)rex Superum trepidare vetat; sobolemque prioridissimilem populo promittit origine mira.

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aetherconciperet flammas, totusque ardesceret axis.

Esse quoque in fatis reminiscitur, afforo tempus,quo mare, quo tellus, correptaque regia coeliardeat, et mundi moles operosa laboret.

Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum.Poena placet diversa; genus mortale sub undisperdere, et ex omni nimbos dimittere coelo.Protinus Aeoliis Aquilouem claudit in antris,et quaecunque fugant inductas ilamina nubes :

235

240

245

250

255

260