8
V. OVIDII NASONIS
sanguine Caesareo Romanum extinguere nomen,attonitum tanto subitae terrore ruinaehumanum genus est, totusque perhorruit orbis.Nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum,
205 quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuquemurmura compressit, tenuere silentia cuncti.Substitit ut clamor, pressus gravitate regentis,Iupiter hoc iterum sermone silentia rupit:
Ille quidem poenas (curam hanc dimittite,) solvit;210 quod tarnen admissum, quae sit vindicta, docebo.Contigerat nostras infamia temporis aures:quam cupiens falsam, summo delabor Olympo,et deus humana lustro sub imagine terras.
Longa mora est, quantum noxae sit ubique reper-
tum,
215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
Maenala transieram, latebris horrenda ferarum,et cum Cylleno gelidi pineta Lycaei.
Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranniingredior, traherent quum sera crepuscula noctem.220 Signa dedi venisse deum; vulgusque precaricoeperat. Irridet primo pia vota Lycaon:mox ait, Experiar, deus hic, discrimine aperto,an sit mortalis: nec erit dubitabile verum.
Nocte gravem somno nec opina perdere morte225 me parat. Haec illi placet experientia veri.
Nec contentus eo, missi de gente Molossaobsidis unius iugulum mucrone resolvit:atque ita semineces partim ferventibus artusmollit aquis, partim subiecto torruit igni.
230 Quos simul imposuit mensis; ego vindice flammain domino dignos everti tecta Penates.
Territus ille fugit; nactusque silentia ruris