Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
409
Einzelbild herunterladen
 

Lib. VI. Cap. 38. 30. [ü. C. 587. A. C. 565.] 400

sine pudore certe fractum priore anno in se impe-rium repctiturum: simul quod eo tempore, quo pro-mulgatum de multa eius traditur, aut ethuicroga-tioni, qua se in ordinem cogi videbat', obsistere po-tuit; aut ne illas quidem, propter quas et haec lataerat, impedire: et, quoad usque ad memoriam no-stram tribuniciis consularibusque certatum viribusest, dictaturae semper altius fastigium fuit.

XXXIX. Inter priorem dictaturam abdicatam no-vamque a Manlio initam, ab tribunis velut per Inter-regnum concilio plebis habito,apparuit, quae ex pro-mulgatis plebi, quae latoribus gratiora cssent: namde fenore atque agro rogationes iubebant, de plebeioconsulatu antiquabant. Et perfecta utraque res es-set, ni tribuni se in omnia simul consulerc plebcmdixissent. P. Manlius deinde dictator rem in causamplebis inclinavit, C. Licinio, qui tribunus militumfuerat, magistro cquitum de plebe dicto. Id aegrePatres passos accipio; dictatorem propinqua cogna-tionc Licinii se apud Patres excusare solitum, simulnegantem, magistri equituni maius, quam tribuniconsularis, imperium esse. Licinius Sextiusque,quum tribunorum plebi creandorum indicta comitiaessent, ita se gerere, ut, negando iam sibi veile con-tinuari honorem, acerrime accendercnt ad id, quoddissimulando petebant, plebcm. Nonum se annumiam velut in aciem adversus optimates maximo priva-tim periculo, nullo publice emolumento Stare. Conse-nuisse iam secum et rogationes promulgatas, etvimomnem tribuniciae potestatis. Primo intercessione col-legarum in leges suas pugnatum esse : deinde ablega-lione iuventutis ad Veliternum bellum: postremo di-ctatorium f ulmen in se intentatum. Iam nee collegas,nee bellum, nec dictatorem obstare; quippe qui etiamomen plebeio consuli, magistro equitum ex plebe di-cendo, dederit: se ipsam plebem et commoda morari