| Lib. V. Cai-, 46. 47. [U. C.3G5.A. C. 38 7 .] 351
iit, seu attonitis Gallis miraculo audaciae, seu reli-gione etiam motis, cuius haudquaquam negligens estgens. Veiis interim non animi tantum in dies, sedetiam vires, cresccbant: nec Romanis solum eo con-venientibus ex agris, qui a proelio adverso aut cladecaptae nrbis palati fuerant, sed etiam ex Latio vo-luntariis coniluentibus, ut in parte praedae essent.Maturum iam videbatur, repeti patriam eripique exhostium manibus: sed corpori valido caput deerat.Locus ipse admonebat Camilli, et magna pars mili-tum erat, qui ductu auspicioquc eius res prosperegesserant: et Caedicius negare, se commissurum, cursibi aut deorum aut hominum quisquam imperiunifiniret potius, quam ipse memor ordinis sui posceretimperatorcm. Consensu umnium placuit, ab ArdeaCamillum acciri; sed antea consulto senatu, qui Ko-i mae esset: adeo regebat omnia pudor, discriminaque! rerum prope perditis rebus servabant. Ingenti peri-culo transeundum per hostium custodias erat. Adcam rem Pontius Cominius, impiger iuvenis, operampollicitus, incubans cortici, secundo Tiberi ad urberndefertur. Inde, qua proximum fuit a ripa, per prae-ruptum, eoque neglectum hostium custodiae, saxumin Capitolium evadit: et, ad magistratusductus, man-data exercitus edit. Accepto inde senatus decreto,ut et, comitiis curiatis revucatus de exsilio,iussu po-puli Camillus dictator extemplo diceretur, militcs-que haberent imperatorem, quem velient, eadem de-| grcssus nuntius Veios contendit: missique Ardeamlegati ad Camillum, Veios eum perduxere: seu (quodmagis credere libet, non prius profectum ab Ardea,quam comperit legem latam; quod nec iniussu po-puli mutari finibus posset, nec, nisi dictator dictus,auspicia in exercitu habere) lex curiata lata est, di-ctatorque absens dictus.
XLV1I. Dum haec Veiis agebantur, interim arx