Druckschrift 
1 (1829) Lib. I - VI
Entstehung
Seite
321
Einzelbild herunterladen
 

j Lin. V. Cap. 19. 20. [ü. C. 35g. A. C. 3g3.] 321

' militi esset. Deinde, indicto delectu in dicm certam,ipse interim Vcios ad confirmandos militum animosintercurrit: iiule Romam ad scribendum novum exer-citumredit, nullo detrectante militiam. leregrinaetiam iuventus, Latini Herniciquc, operam suampollicentes ad id bellum, venere: quibus cum gratias\ insenatu egisset dictator, satis iam Omnibus ad idbellum paratis, ludos magnOs ex senatusconsulto vo-vit Veiis captis se facturum; aedemque Matutae ma-tris refectam dedicaturum, iam ante ab rege Ser.

I Tullio dedicatam. Profectus cum exercitu ab urbecxspectatione liominum maiore, quamspe, in agro| prinium Nepesino, cumFaliscis et Capenatibus signaj confert. Omnia ibi summa ratione consilioque acta' fortuna etiam, ut fit, secuta est. Non proelio tan-tum fudit hostes, sed castris quoque exuit, ingenti-que praeda est potitus; cuius pars maxima ad quae-I storem redacta est: haud ita multum militi datum,j Inde adVeios exercitus ductus, densioraque castellafacta; et a procursationibus, quae multae temere in{ ter murum ac vallum fiebant, edicto, ne quis iniussu1 pugnaret, ad opus milites traducti. Operum fuit1 omnium longe maximum aclaboriosissimum, cunicu-I Ins in arcem hostiuin agi coeptus. Quod ne intermit-teretur opus, neu sub terra continuus labor eosdemconficeret, in partes sex munitorum numerum divi-| sit: senae liorae in orbem operi attributae sunt: no-cte ac die nunquam ante omissum, quam in arceinviam facerent.

XX. Dictator, quum iam in manibus videret victoriain esse, urbem opulentissimam capi, tantumque praedae fore, quantuni non Omnibus in unumcollatis ante bellis fuisset; ne quam inde autmilitumiram ex malignitatc praedae partitac, aut invidiamapudPatres ex prodiga largitione capcret, literas adl senatum misit: Deum immortalium benignitate, suisX. Liv. Tom. I. X