230
T.
LIVII [U. C. 3u. A. C. 44i.]
laturos esse; contehtamque interim connubio plebemparatam delectui fore. I^uum Canuleius victoria dePatribus et plebis favore ingens esset, accensi aliitribuni ad certamen pro rogatione sua summa vi pu-gnant, et, crescente in dies fama belli, delectum im-pediunt. Consules, quum per senatum, interceden-tibus tribunis, nihil agi posset, Consilia principumdomi habebant. Apparebat, authostibus, aut civi-bus de victoria concedendum esse. Soli ex consula-ribus Valerius atque Horatius non intererant consi-liis. C. Claudii sententia consules armabat in tribu-nos: Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sen-tentiae abliorrebant a caede violandisquc, quos, foe-dcre icto cum plebe, sacrosanctos accepisscnt. Perhaec consilia eo deducta res est, ut tribunos militumconsulari potestate promiscuo ex Patribus ac plebecreari sinerent; de consulibus creandis nihil mnta-retur: eoque contenti tribuni, contenta plebs fuit.Comitia tribunis consulari potestate tribus creandisindicuntur. Quibus indictis, extemplo, quicunquealiquid seditiose dixerat, aut feccrat, quam maximetribunicii, et prensare homines, et concursare totoforo candidati coepere: ut patricios desperatio pri-mo, irritata plebe, adipiscendi honoris, deinde indi-gnatio, si cum bis gerendus esset bonos, deterreret:postremo coacti tarnen a primoribus petiere, ne ccs-sisse possessione reipublicae viderentur. Erentuseorum comitiorum doeuit, alios animos in contcn-tione libertatis dignitatisque, alios, secundum depo-sita certamina, incorrupto iudicio esse: tribunosenim nmnes patricios creavit populus, contentus eo,quod ratio habita plebeiorum esset. Hane mode-stiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nuncin uno inveneris, quae tum populi universi fuit?
VII. Anno trecentesimo decimo, quam urbs Romaeondita erat, primum tribuni militum pro consulibus