420
T. LIVII [U. C. 55i. A. 0. 20 :.]
tore aiebant. Ex auctoritate Patrum latum ad popu-lum esse, cuius vellent imperium in Africa esse. Omnesquinque et triginta Iribus P. Scipioni id imperiumdecresse. Multis contentionibus, ct in senatu et adpopulum, acta res postremo eo deducta est, ut sena-tui permitterent. Patres igitur iurati (ita enim con-venerat ) censuerunt, uti consules provincias inter secompararent, sortirenturve, uter Italiam, uter clas-sem navium quinquaginta haberet. Cui classis ob-venisset, in Siciliam navigaret: si pax cum Cartha-giniensibus componi nequisset, inAfricam traiiccret.Consul mari, Scipio eodem, quo adhuc, iurc imperiiterra rem gereret. Si conditiones convenirent pa-cis, tribuni plebis populum rogarent, utrum consu-lem, an P. Scipionem, iuberent pacem dare; etquem, si deportandus exercitus victor ex Africa es-set, deportare. Si pacem per P. Scipionem dari,atque ab eodem exercitum deportari iussissent, neconsul ex Sicilia in Africam traiiccret. Alter consul,cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio prae-tore acciperet.
XL1. P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet,in provincia Africa prorogatum imperium. PraetoriM. A r alerio Faltoni duae legiones in Bruttiis, quibusC. Livius priore anno praefuerat, decretae. P. Ae-lius praetor duas legiones in Sicilia ab Cn. Tremcl-lio acciperet. Legio una M. Fabio in Sardiniam,quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decerni-tur. M. Servilio prioris anni consuli, cum suis dua-bus item legionibus, in Etruria prorogatum impe-rium est. Quod ad Hispanias attineret, aliquot iamannos ibi L. Cornelium Lentulum et L. ManliumAcidinum esse. Uti consules cum tribunis agerent,si iis videretur, ut plebem rogarent, cui iuberent inHispania imperium esse. Is ex duobus exercitibusin unam legionem conscriberet llomauos milites, ct