410
T. LIVII [11. C. 55o. A. C. 20 ;..]
miscebant animos : contemplantibusque modo suam,modo hostium acieift, quum oculis magis, quam ra-tione, pensarent vires, simul laeta, simul tristia ob-versabantur. Quae ipsis sua sponte non succurre-bant, ea duces admonendo atque hortando subiiciunt.Poenus sexdecim annorum in terra Italia res gestas,tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos,ct sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pu-gnae memoria militem venerat, referebat. ScipioHispanias, ct recentia in Africa proelia, ct confessio-nem hostium, quod neque non petere pacem proptermetum, neque manere in ea prae insita animis per-fidia potuissent. Ad hoc colloquium Hannibalis insecreto habitum, ac liberum fingenti,qua velit,flectit.Ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorumpugnaverint ad Aegates insulas, ca illis exeuntibusin aciem portendisse deos. Adesse jinem belli'ac la-boris. In manibus esse praedam Carthaginis, reditumd07num in pat riam, ad parentes, liberos, coniuges, pe-natesque deos. Celsus haec corpore, vultuque italaeto, ut vicisse iam crederes, dicebat. Instruit dein-de primos hastatos, post eos principes: triariis po-stremam aciem clausit.
XXXIII. Non confertas autem cohortes ante siroquamque signa instruebat, sed manipulos aliquan-tum inter se distantes, ut esset spatium, quo ele-phanti hostium accepti nihil ordines turbarent. Lae-lium, cuius ante legati,eo anno quaestoris extra sor-tem ex senatusconsulto opera utebatur, cum Italicoequitatu ab sinistro cornu, Masinissam Numidasqueab dextro opposuit. Vi as patentes inter manipulosantesignanorum velitibus (ea tunc levis armaturaerat) complevit; dato praecepto, ut, ad impetumelephantorum , aut post rectos refugerent ordines,aut, in dextram laevamque discursu applicantes seantesignanis, viam, qua irruerent in aocipitia tela,