Druckschrift 
3 (1829) Lib. XIV - XXX
Entstehung
Seite
400
Einzelbild herunterladen
 

400

T. LIVII [0, C. 54p. A. C. ano.]

prope exsanguem videre, extemplo in fugam omnesversi. Ad quinque millia hostium eo die caesa, etsigna militaria duo et viginti capta. Nec Romanisincruenta lictoria fuit: duo millia et trecenti deexercitu praetoris, pars multo maxima ex legioneduodecima, amissi. Inde et tribuni militum duo, M.Cosconius, et M. Maenius: tertiae decimae quoquelegionis, quae postremo proelio affuerat, Cn. Helviustribunus militum in restituenda pugna cecidit, etduo et viginti ferme equites illustres, obtriti ab ele-phantis, cum centurionibus aliquot perierunt: et lon-gius certamen fuisset, ni vulnere ducis concessa vi-ctoria esset.

XIX. Mago, proximae noctis silentio profectus,quantum pati viae per vulnus poterat, itineribus ex-tentis, ad mare in Ligures Ingaunos pervenit. Ibieum legati ab Carthagine, paucis ante diebus in si-num Gallicum appulsis navibus, adierunt, iubentes,primo quoque tempore in Africam traiicere. Idem etfratrem eius Hannibalem (nam ad eum quoque isse le-gatos eadem iubentes) facturum. Non in eo esse Car-thaginiensium res, ut Galliam atque Italiam armisobtineant. Alago, non imperio modo senatus pericu-loque patriae motus, sed metuens etiam, ne victorhostis moranti instaret, Liguresque ipsi, relinqui Ita-liam a Poenis cernentes, ad cos, quorum mox in po-testate futuri essent, deficerent, simul sperans lenio-rem in navigatione, quam in via, iactationem vulne-ris fore, et curationi omnia commodiora, impositiscopiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia,cx vulnere moritur: naves quoque aliquot Poenorumdisiectae in alto a classe Romana, quae circa Sardi-niam erat, capiuntur. Haec terra marique in parteItaliae, quae iacet ad Alpes, gesta. Ccmsul C. Ser-vilius , nulla memorabili re in provincia Etruria etGallia (quoniam eo quoque processerat) gesta, patre